- DOMINIA
- DOMINIAVett. dicebantur convivia hilariora. A. Gell. l. 2. c. 24. Principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, i. e. mutua inter sese Dominia agitarent. Nomen iis a Domino sive praebitore convivii: cuius idem meminit l. 13. c. XI. cum inquit: Dominum autem inquit convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus. Latinis Convivator dicitur, utpote qui amicos aut hospites convivio excipit: Horat. Parochus et Herus, l. 2. Serm. Sat. 8. v. 35.------ ------ ------ Veriere pallorTum Parochi faciem nil sic metuentis, ut acresPotores.Ibid. infra,------ ------ Sub hoc Herus, haec gravida, inquit,Capta est deterior post partum carne futura.Graecis vocatus est, ὀ συνιςτάς συμπόσιον, qui exstruit convivinm, et Ε῾ςτιάτωρ, Epulo, qui dat epulum: Item Ευμποσίου ἄρχων,Συμποσιάρχης, ἐςτιοῦχος, qui domo et mensâ excipit. Mart. l. 12. Epigr. 48. v. 5. cuius Epigraphe in lautum Invitatorem.Lauta tamen caena est: fateor lautissima sed crasNil erit, immo hodie protinus immo nihil.Idem infra v. 15.Convivas alios caenarum quaere magister.Cenarum Magister. Alias tamen proprie Magister convivii, a Patrefamilias distinctus, dicebatur is, qui Arbiter bibendi, item Rex convivii dici solitus est. Hic talorum iactu creatus, certas bibendi leges praescribebat, quas observare singulos erat necesse. Vide Plutarch. Problem. 4. l. 1. Sympos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.